- CHRISTOMACHI
- CHRISTOMACHIGraece Χριςτομάχοι, quasi Christi hostes, dicti sunt omnes illi Haeretici, qui I. vel Deitatem eius, vel Personalitatem, vel Consubstantlalitatem tandem cum Patre et Spiritu S. ivêre impugnatum. Et quidem, Christum esse Deum negârunt, rebelles ac Θερμάχους Iudaeos sequuti Ebioniat et Cerinthiani, primô nondum finitô saeculô, ab ipso Ioanne Apostolo refutati. Quam haeresin secundô saeculô renovavit Theodorus quidam Coriarius, a Victore I. Episcopo Romano propterea excommunicatus. Eum in eodem furore excepit Artemon, sub initium saeculi tertii: quô vergente, interlapsis annis plus minus sexaginta, Paulus Samosatenus candem haeresin amplcxus est, ab Antiocheno Concilio damnatus A. C. 272. Photinus dein saeculô 4. cuius proin damnationem et exauctorationem factam, a Syrmiensi Synodo, leges apud Socratem, Histor. Eccl. l.2 c. 29. et 30. etc. Alii Christum fassi Deum, eius Personalitatem ivêre inficias, per Patrem, Filium et Spiritum S. non tres personas, sed unam duntaxat personam trinominem intelligentes, adeoque novô nomine Υἱοπατέρα nuncupantes: hinc Patripassiani appellati; quam haeresin introduxit Praxeas, a Tertulliano refutatus, circa A. C. 210. corroborare conari sunt, Victorinus et Hermogenes, circa idem fere tempus; propagavêre, Noetus, et Sabellius, saeculô 3. refutati ab Athanasio Orat. πρὸς τοὺς Σαβελλίζοντας. Sed et fuêre, qui, utrumque agnoscentes, Filium tamen Deum minorem esse Patre, etiam quoad essentiam asseruêre: quam haeresin introduxit Arrius, a Concilio Nicaeno anathemate percussus. A' quo tempore Ariani in diversas sententias et factiones abiêre, Acacianos, Aetianos, Eunomianos etc. qui tamen in eo consensêre omnes, Filium ἐξ ουκ ὄτων, ex non entibus, factum, et κατα πάντα ἀνόμοιον τῷ Πατρὶ, secundum omnia dissimilem esse Patri, inde Exsucontii et Anomaei appellati. Quibus cum postmodum successissent, qui, munera impietatis cum iis partientes, haereseos Arianae partem de Filio Dei reicerent quidem, sed alteram de Spiritu S. (cuius Deitatem non minus Ariani laedebant) mordicus retinerent, Ariani per excellentiam Χριςτομάχοι, sicut reliqui Πνευματομάχοι, dici coeperunt, vide Athanasium de Decretis Synodi Nicaenae contra Haer. Arianam. II. Qui orthodoxam de Verbi Incarnatione doctrinam impetivêre qui iterum in IV. Classes commode possunt digeri. Namque primo fuêre, qui naturam et veritatem Humanitatis Christi in dubium vocârunt, iterum varie subdivisi. Saturninus enim et Basilides, Marcusitem, Colorbasus, Cerdon, Marcion, Manichaei, Carnem Christi non veram esse, sed putativam ac phantasticam, delirârunt: Apelles, sideream et aeream carnem Christo attribuit: Valentiniani, Gnostici, Ptolemaeus, Secundus, Heracleon et Ophitae, Christum in substanita carnis nostri non fuisse, sed spiritale nescio quod corpus de Caelo deferentem, per Mariam Virginem, quasi aquam per canale,m transmeâsle, dixerunt. Nonnulli Carnem Christi animalen et animan eius carneam esse, somniârunt, quorum absurdissimam sententiam refellit Tertullianus deCarne Christi, l. 1. c. 10. Apollinaristae porro, carnem quidem concesserunt, sed in Christi carne animam esse intelligentem, negârunt, ob hanc discerptionem Naturae humanae Διμοιριςταὶ Ioanni Damasceno dicti: quae haeresis damnata est in Concil. Constantinopolitanô II. Tandem Servetus, a Manichaeis et Priscillianistis hoc mutuatus, quod Animam dixit, êx Deo seu ex Dei substantia esse natam, de suo addidit, etiam ipsam Christi carnem ex Deitate ipsa et ex tribus elementis increatis, factam esse: refutatus a Calvino. Atque hi quidem circa veritatem Naturae Christi impegerunt. Secundum genus eorum est, qui Humanae Christi naturae veritatem agnoscentes, circa originem eius hallucinati sunt. Qualis Carpocratio, qui Christum non ex Virgine natum, sed ex semine Iosephi hominem tantum genitum,Cerinthum et Ebionem sequutus: Orgenistae item, qui animam Christi, ante incarnationem, in caelis commoratam, postmodum corpori eius immersam fuisle, delirârunt. Tertio fuere, qui circa priora cum Orthodoxis facientes, de Persona Christi perperam senserunt. Et quidem Personam Divinam Christo competere, negavit Theodotus Byzantius, alteritem Theodotus, Melchizedecianorum auctor, Paulus in super Samosatenus et Photmus. Eam vero Christo concessrt Nestorius, sed ab ea humanitatem separans, pro una Persona Mediatoris Θεανωρώπου duas personas commentus est, Conciliô Oecumenicô III. damnatus. Post quem mansêre non paucae sectae illius reliquiae, Conciliô Oecumenicô V. Condemnatae: qui Haeretici, vel Schismatici saltem trium Capitulorum dicti sunt. Nec defuêre Adoptionarii, Elipandus et Felix, impie asserentes, Christum secundum carnem esse Dei Patris Filium adoptivum quae haeresis damnata est, in Concilio Francofurtano, A. C. 794. Quartumgenus Haereticorum, cirea Incarnationem Christi errantium, in quinque praecipue species iterum dispesci potest. Eutychiani enim et Dioscoritae, unam tantum in Christo Naturam, post Incarnationem etiam, esse, contendunt, damnati Conciliô Chalcedonensi A. C. 451. Acephali dein, partim resumptô Eutychetis errore, partim mutuari a Nestorio quaedam miscellam errorum fecerunt. Conciliô Constantinopolitanô A. C. 536. reiecti. Aphthartodocitae, circa caynis Christi infrmitates impegerunt. In quarta specie, Agnoetae fuerunt, Intellectum Humanae Naturae infriciati: In quinta Monothelitae, qui, duas naturas aperte negare non ausi, unicam in Christo voluntatem agnovêre, damnati Conciliô Lateranensi A. C. 649. Romanô 680. et Oecumenicô VI. Constantinopolitanô, A. C. 681. His adiunge Anabaptistas, Socinianos, etc. de quibus omnibus, alnsque hîc non memoratis, qui tamen ad unam alteramve sectarum praefatarum referri possunt, vide Ioann. Forbesium in Instruction. Historico-Theologic. passim, inprimis l. 1. c. 3. et l. 2. c. 1. 2. 3. et seqq. ut et hîc suô quemque locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.